Bernardinus Veronensis clarissimo viro Baptisae Vsrino aerarii pontificis custodi et almae urbis Gymnasii vice rectori bene merito Salutem plurimam dicit
Saepe meo volui dominum signare libello
Magnaque pro mimo tradere tecta lare
Saepius argutas is reddidit ore querelas
Deiciens animum simplicitate meum.
5
Sustinui dura puerum nigrescere barba
Vt daret alma dies quod negat ingenium.
Crevit et e patrio statui depellere nido,
Nunc igitur trepido talia verba tuli.
Nate vides quae nunc inopem me torquet egestas
10
Musaque quam tenuem sufficit aegra cibum.
Non possum studio sobolem nutrire frequenti:
Res est parva domi turbaque multa premit.
Tu potes externos precibus tentare penates,
Tu potes eximiae quaerere sortis herum
15
Elige de numero quem curia praestat honesto,
Elige de toto qui placet orbe virum.
Quem cupies dabitur, vives felicior illic.
Hic tristem pateris ingeniose situm.
Haec dixisse semel satis est: nihil amplius addam,
20
I nunc stultitia res age quasque tua.
Vix bene finieram simulato verba dolore
Excipit et lachrymis immaduere genae.
Vestra quidem genitor semper mandata facessam,
Imperium iussus semper obibo tuum.
25
Sed cave me longo miserum demergere coeno:
Mors ubi sit citius quam data vita mihi.
Turpia delectant, sapiens ridetur apollo:
Esuriuntque novem, docta corona, deae.
Nos sumus abiecti, nemo est qui clamitet: "heus tu
30
Huc adsis nostrae vivere vis ne domi?
Et mala de nobis quaerit ludibria vulgus,
Et locuplex visos longius ordo fugat.
Te penes utilius videor squallere tenebris,
Quam me turba sago iactet in astra rudi.
35
Et tamen est unus cui me committere possis
Vt phoenix olidas unicus inter aves.
Ille sacris veterum libris incumbit et aevi
Inclyta praeteriti gestaque resque sapit.
Optima quaesito veneratur numina cultu:
40
Esse Numam dicas relligione pium.
Supplicibus pacem veniam deferre petenti
Promptus et aenea vel pietate prior.
Gymnasium tanta sollers ratione gubernat
Vt sit in Aeneadum cultius urbe nihil.
45
Hic est Vrsinae Baptista propaginis, hic est
Cuius in arbitrio stare perenne queo.
Huic ego quam supero malim servire tonanti,
Huius ero iam nunc conor adire. Vale"
Dixit et exiluit. Revoco. Non audit et ambos
50
Accederat cursu ceu solet aura pedes.
Suscipe laete manu properanter rector amica
Vivat et auspiciis saecula multa tuis.
Et quotiens natum dextra lustrabis utraque,
Tum precor o patris sis memor ipse sui.
55
Stant Gemini nobis: tenet Vmbria fertilis unum,
Insula nunc alium Syrmionensis habet.
Hic venient ad te rutilae pollucis in ortu
Siquo frater erit cultus honore scient.